라틴어 문장 검색

Nec enim mulier aliqua tam simplex et fatua reperitur, quae propria non noverit tenacitate avida custodire et aliena summa ingenii subtilitate lucrari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 27:4)
Sed licet alias mulierum sit sexus semper avarus et omni rerum tenacitati suppositus, omnia tamen, quae habet, avidissime in ciborum lecacitate consumit, nec fuit quandocunque femina visa quae non in gulae vitio tentata succumberet.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 33:2)
Quanto enim aliquid secretius iniungitur mulieri servandum, tanto avidius illud cunctis indicare laborat.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 42:2)
Cur igitur quod est malum, Gualteri, tam avide quaeris amare?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 45:8)
Nam in prima parte praesentis libelli tuae simplici et iuvenili annuere petitioni volentes ac nostrae quidem in hac parte parcere nolentes inertiae artem amatoriam, sicut nobis mente avida postulasti, serie tibi plena dirigimus et competenti ordinatione dispositam delegamus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 48:2)
illis parum invidentes, qui opera adeo mutila et furtiva typis mandarunt, ut deformes partus aut non agnoverint ipsi parentes, aut agnitis erubuerint.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAEFATIO 1:4)
Matres, et longae nunc reddita corpora vitae Infantum, juvenes, pueri, innuptaeque puellae Stant circum, atque avidos jubar immortale bibentes Affigunt oculos in Numine;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 8:2)
tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:19)
tanto certe avidius, quanto id quod de amicitia legi dulcius sapuit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 3:34)
ne forte amicitiae nimium avidus, eius que similitudine deceptus, falsam pro vera, fictam pro solida, pro spiritali carnalem recipiat.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:29)
Cur pseudologicus, artis fur, artis adulter, Falsus et ypocrita, furtiuus predo, sophista, Mentitur logice uultum fretusque quibusdam Prodigiis, temptat pro uero uendere falsum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:10)
Qualiter incudem seruat, ne falsa monetet Argumenta sui furtiua fraude sophista.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:27)
Non eius roseos color incolit aduena uultus, Sed color indigena regnat nec purpura uultus Secum furtiui patitur fermenta coloris.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:6)
Nam qui furtiuo lapsu quasi nesciat ignis A superis rorem descendere, sompniat ille Philosophus, racione caret falsumque prophetat, Occia sectatur, nubes et inania captat, In scirpo nodum querens, in lumine fumum, In piano scrupulum fingens, in luce tenebras.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:12)
Tunc Carnis Stimulus furtiuo Marte reluctans, Impetit a tergo iuuenem temptatque latenter Insultare uiro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION