라틴어 문장 검색

et fetus matrona dabit, natusque parenti oscula comprensis auribus eripiet, nec taedebit auum paruo aduigilare nepoti balbaque cum puero dicere uerba senem.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 545)
proprias conferre laborat ipsa Minerva manus, calathisque evicta recedens cum tenet haec telas vult haec plus tela tenere, hic igitur proavi trabeas imitata rigentes palmatam parat ipsa patri, qua consul et idem Agricolam contingat avum doceatque nepotes non abavi solum sed avi quoque iungere fasces.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium56)
et socii portus dilectuque initi terra Dieareheo nec non plaga cara madenti Surrentina deo sertis altaria cingat, materni qua litus avi, quem turba nepotum circuit et similes contendit reddere vultus, gaudeat et Libyci praesignis avunculus hasta, quaeque sibi genitos putat attollitque benigno Polla sinu.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, gratulatio ad Iulium Menecraten5)
ferretne civitas ulla latorem istius modi legis, ut condemnaretur filius aut nepos, si pater aut avus deliquisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:6)
per patriae nomen, quae te tibi carior ipso est, per numquam surdos in tua vota deos, perque tori sociam, quae par tibi sola reperta est, et cui maiestas non onerosa tua est, perque tibi similem virtutis imagine natum, moribus adgnosci qui tuus esse potest, perque tuos, vel avo dignos, vel patre nepotes, qui veniunt magno per tua iussa gradu, parte leva minima nostras et contrahe poenas, daque, procul Scythico qui sit ab hoste, locum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 816)
Idem facere deos veri simile est, ut alios indulgentius tractent propter parentes avosque, alios propter futuram nepotum pronepotumque ac longe sequentium posterorum indolem ;
(세네카, 행복론, Liber IV 153:1)
qui cum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero post avi mortem in nullam sortem bonorum nato ab inopia Egerio inditum nomen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 361:2)
Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia, pari avo ingenio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 40:1)
nam quotiens aperte non ponitur nomen filii vel nepotis, cognominem eum esse intellegimus avo vel patri, quorum nomen aperte positum invenimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 3602)
an auo ignoscendum sit, cum pro nepote adfectu ablatus fecerit.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 8:5)
avi tui pronepos scribit ad patris mei nepotem se ex Nonis iis quibus nos magna gessimus aedem Opis explicaturum idque ad populum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 14 8:7)
avo parentem, pro nefas, patri virum, gnatis nepotes miscui - nocti diem.
(세네카, 아가멤논 1:14)
nam quos avus [Conon] muros ex hostium praeda patriae restituerat, eosdem nepos cum summa ignominia familiae ex sua re familiari reficere coactus est.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 4장 1:3)
nec avi magis ille superbus nomine, quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti contigit haud uni, coniunx dea contigit uni.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 27:9)
asylum retulit postquam Hercules migravit e terris, nepotes eius timentes insidias eorum quos avus adflixerat, Athenis sibi primi asylum, hoc est templum misericordiae, collocarunt unde nullus posset abduci, quod etiam Statius dicit, ut Herculeos fama est fundasse nepotes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3421)

SEARCH

MENU NAVIGATION