라틴어 문장 검색

qui quidem Romuli lituus, id est incurvum et leviter a summo inflexum bacillum, quod ab eius litui quo canitur similitudine nomen invenit, cum situs esset in curia Saliorum, quae est in Palatio, eaque deflagravisset, inventus est integer.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 47:4)
quos ego non paulisper cum bacillis in turbam conieci ad oppidum accedens ne quis impetus militum fieret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER VNDECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:13)
non te illius unguentorum odor, non vini anhelitus, non frons calamistri notata vestigiis in eam cogitationem adducebat, ut cum illius re similis fuisses, frontis tibi integimento ad occultanda tanta flagitia diutius uti non liceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 7장 1:2)
Tum removebitur omnis insignis ornatus quasi margaritarum, ne calamistri quidem adhibebuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 23장 4:5)
minime vero inquit, sed bacillum propter me, quo abigam, ponitote.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 103:5)
age, numquid et labra possumus tumore taeterrimo implere Numquid et crines calamistro convertere?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 102:36)
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 430)

SEARCH

MENU NAVIGATION