라틴어 문장 검색

in eis vero ulciscendis, quos tibi partim inimicos esse intellegis propter tuam propugnationem salutis meae, partim invidere propter illius actionis amplitudinem et gloriam, mirificum me tibi comitem praebuissem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 2:5)
nam et cum consulibus et cum multis consularibus tanta contentione decertavi quanta numquam antea ulla in causa suscepique mihi perpetuam propugnationem pro omnibus ornamentis tuis veterique nostrae necessitudini iam diu debitum, sed multa varietate temporum interruptum officium cumulate reddidi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 8 1:3)
quae fuit causa ut locum auderent tamquam vacantem corporum baiuli rastris funebribus impiare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:6)
percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:4)
Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt, namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION