라틴어 문장 검색

Melius equidem adferre nihil possum, sed a te impetrarim lubenter, ut, nisi molestum sit, quoniam te nulla vincula impediunt ullius certae disciplinae libasque ex omnibus, quodcumque te maxime specie veritatis movet, - quod paulo ante Peripateticos veteremque Academiam hortari videbare, ut sine retractatione libere dicere auderent sapientis esse semper beatissimos, id velim audire, quem ad modum his putes consentaneum esse id dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 82:5)
interim variatur casibus haec et generibus retractatio:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 190:2)
eorum, qui fuerunt, retractatio non sine acerbitate quadam iuvat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 6:2)
sed quia, hoc si iam recta uia consequi non potero, decipere uos cogar, uelut salutarem daturus pueris potionem absinthiati poculi, LIVIVS adeo retractationis consilium habuisse Ciceronem non dicit, ut neget tempus habuisse;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Cicero an Antonium deprecetur. 16:3)
quae fuit causa ut locum auderent tamquam vacantem corporum baiuli rastris funebribus impiare.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:6)
percontere forsitan, quo spectet ista praemitti, baiulus apicum sedulo precatur, ut ad vos a me litteras ferat, cuius a nobis itinere comperto id ipsum erat utique, si tacuisset, orandus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:4)
Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt, namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
quod ubi auditum est - tantus eius magistratus terror erat, - simul hostes a moenibus recessere et iuniores Romani ad edictum sine retractatione convenere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 296:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION