라틴어 문장 검색

ita ad summa eloquentiae praemia magna etiam necessitas accedebat, et quo modo disertum haberi pulchrum et gloriosum, sic contra mutum et elinguem videri deforme habebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 8:1)
duxit mox Galeriam Fundanam praetorio patre ac de hac quoque liberos utriusque sexus tulit, sed marem titubantia oris prope mutum et elinguem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 6장 1:3)
Non delumbem matronarum salivam delicata secteris, quae nunc strictis dentibus, nunc labiis dissolutis, balbutientem linguam in dimidiata verba moderantur,. rusticum putantes omne, quod nascitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:30)
Stupet animus, manus tremit, caligant oculi, lingua balbutit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 1:9)
Quis hoc crederet, ut Albini pontificis neptis de repromissione matris nasceretur, ut praesente et gaudente avo parvulae adhuc lingua balbutiens alleluia resonaret et virginem Christi in suo gremio nutriret et senex?
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 1:8)
praesertim cum Fannius numquam sit habitus elinguis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 3:5)
reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt, sed non uno modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 8:4)
reliqui vero omnes praeter Epicurum balbutientem de natura deorum divinationem probaverunt, sed non uno modo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 8:4)
sed ille noster est plane ut supra dixi Stoicus perpauca balbutiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 185:7)
mutum forum, elinguem curiam, tacitam et fractam civitatem videbatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 3장 2:6)
sine sensu, sine sapore, elinguem, tardum, inhumanum negotium, Cappadocem modo abreptum de grege venalium diceres.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIO CVM SENATVI GRATIAS EGIT, 6장 2:2)
Iidem prospeximus curiam, sed curiam trepidam et elinguem, cum dicere quod velles periculosum, quod nolles miserum esset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 8:1)
"condigna vestris sensibus coli iubetis numina excisa fabrili manu, cavis recocta et follibus, quae voce, quae gressu carent inmota, caeca, elinguia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.27)
Romane, Christi fortis adsertor Dei, elinguis oris organum fautor move, largire comptum carmen infantissimo, fac ut tuarum mira laudum concinam, nam scis et ipse posse mutos eloqui.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.11)
sic noster haerens sermo lingua debili balbutit et modis laborat absonis, sed si superno rore respergas iecur et spiritali lacte pectus inriges, vox inpeditos rauca laxabit sonos.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.14)

SEARCH

MENU NAVIGATION