라틴어 문장 검색

Iure cado, cuius concidit arte lupus.
(ANONYMUS NEVELETI, De lupo et uulpe 49:22)
Commodum meridies accesserat, et mittit mihi Byrrhaena xeniola, porcum opimum et quinque gallinulas et vini cadum in aetate pretiosi.
(아풀레이우스, 변신, 2권 11:2)
Sed ubi tandem fatigati, vel certe suo laniatu satiati, pausam carnificinae dedere, stipes aereas, immo vero et argenteas multis certatim offerentibus, sinu recepere patulo necnon et vini cadum et lactem et caseos et farris et siliginis aliquid, et nonnullis hordeum deae gerulo donantibus.
(아풀레이우스, 변신, 8권 16:6)
Nocte quadam paterfamilias quidam de pago proxumo tenebris inluniae caliginis impeditus et imbre nimio madefactus, atque ob id ab itinere directo cohibitus, ad hortulum nostrum iam fesso equo deverterat receptusque comiter pro tempore, licet non delicato, necessario tamen quietis subsidio, remunerari benignum hospitem cupiens promittit ei de praediis suis sese daturum et frumenti et olivi aliquid et amplius duos vini cados.
(아풀레이우스, 변신, 9권 30:1)
MENBRA fouens lecto quidam sub paupere tecto, Cui nichil est plus quam cereris cadus et domus usquam, Prorsus adempturum quendam sibi talia furum Dum presentiret, surrexit, ut obuius iret.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, V. De paupere et fure 6:1)
gemmatis alii per totum balsama tectum effudere cadis, duro quae saucius ungue Niliacus pingui desudat vulnere cortex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae69)
rivos deducere nulla Religio vetuit, segeti praetendere saepem, Insidias avibus moliri, incendere vepres Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 1:3)
Das nummos, accipis uuam,pullos, oua, cadum temeti;
(호라티우스의 두번째 편지, 284)
si positis intus Chii veterisque Falerni mille cadis—nihil est:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장74)
praeterea lateris vigili cum febre dolorem si coepere pati, missum ad sua corpora morbum infesto credunt a numine, saxa deorum haec et tela putant, pecudem spondere sacello balantem et Laribus cristam promittere galli non audent;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII90)
praeterea teneri tremulis cum vocibus haedi cornigeras norunt matres agnique petulci balantum pecudes;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 9:12)
consimili ratione venit bubus quoque saepe pestilitas et iam pigris balantibus aegror.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:11)
Balantumque gregem fluvio mersare salubri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 12:2)
Balantumque gregem fluvio mersare —, quod si hucusque dixisset, licita et vetita confunderet:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, III. 12:2)
in qua Medeam describit maleficas herbas secantem, sed aversam, ne vi noxii odoris ipsa interficeretur, et sucum quidem herbarum in cados aeneos refundentem, ipsas autem herbas aeneis falcibus execantem.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 9:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION