라틴어 문장 검색

Omnipotens rerum arbiter testis assistit, quod me seu vivum seu mortuum nullus separabit a caritate Christi, cuius in confessione baptismatis suscepi anulum fidei, abrenuntiato Satana et omnibus pompis eius.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:16)
Haec pestilentia etiam non vulgari humilitate contenta, profundius progreditur ad praelatos, qui salmones et lucios, caeterosque pisces aequipollenti generositate praesignes, variis decoctionum cruciatos martyriis, baptizandi adulterantes officium, sacri piperis fonte baptizant, ut ex tali baptismate baptizati, multiformis saporis gratiam consequantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:7)
Quod videtur exprimi, si prius sacrificio purificationis, et mysterio baptismatis delictorum nostrorum inquinamenta lavemus;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:14)
nunc autem revelatum est eos significari, qui per baptismatis sacramenta renovantur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 3:4)
quia in Evangelio Dominus redempturus hominum genus passione sui corporis, et emundaturus sanguine suo, sacramentoque baptismatis, ait:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 5장 2:10)
Quem Aelfred rex in filium adoptionis sibi suscipiens, de fonte sacro baptismatis elevavit.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 56 59:7)
Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
(불가타 성경, 하바쿡서, 1장16)
Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:14)
Qui autem parvulus est et sapit ut parvulus, donec ad annos sapientiae veniat et Pythagorae litterae eum perducant ad bivium, tam mala eius quam bona parentibus inputantur, nisi forte aestimas Christianorum filios, si baptisma non acceperint, ipsos tantum reos esse peccati et non scelus referri ad eos, qui dare noluerint, maxime eo tempore, quo contradicere non poterant, qui accepturi erant, sicut e regione salus infantium maiorum lucrum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:14)
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.
(기도문, 사도신경15)
Forma dialogi symboli « Credo », quae in liturgia Baptismatis adhibetur, hoc ad nostram memoriam revocat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:5)
Aqua Baptismatis est fidelis, quoniam ipsi confidere possumus, eo quod eius fluxus in amoris Iesu vim immittitur, fontem securitatis in vitae nostrae itinere.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 80:6)
Haec Baptismatis structura pondus ostendit synergiae inter Ecclesiam et familiam ad fidem tradendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:6)
Parentes, ut ait sanctus Augustinus, vocantur non solum ad filios vitae generandos, sed ad afferendos Deo, ut per Baptisma tamquam filii Dei regenerentur donumque fidei accipiant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:7)
inde trahit sucum lentoque umore salutem inlinit, infunditque diem baptismate lota.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3233)

SEARCH

MENU NAVIGATION