라틴어 문장 검색

atque haec ille egit septemdecim annis post alterum consulatum, cum inter duos consulatus anni decem interfuissent censorque ante superiorem consulatum fuisset, ex quo intellegitur Pyrrhi bello grandem sane fuisse, et tamen sic a patribus accepimus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 22:4)
Metellus ille honoratis quattuor filiis aut quinquaginta Priamus, e quibus septemdecim iusta uxore natis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 84:2)
progrediatur post concursum cum partibus quindecim vel sexdecim vel septendecim vel octodecim;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 움직임의 공리와 법칙 23:11)
maxima pars horum vitam veniamque tulerunt, in quibus et belli summa caputque Bato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
censa civium capita centum septendecim milia trecenta undeviginti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 265:4)
Sempronius magister equitum dilectu edicto iuniores ab annis septendecim et quosdam praetextatos scribunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 683:2)
atque ex iis qui principio eius belli septemdecim annos nati fuerant neque militaverant omnes aerarios fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 178:2)
septemdecim naves ex iis captae sunt, quattuor in alto mersae, cetera fusa ac fugata classis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 51:2)
hac satis felici expeditione bello commisso reguli ac principes accolae Macedonum in castra Romana veniunt, Pleuratus Scerdilaedi filius et Amynander Athamanum rex et ex Dardanis Bato Longari filius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 310:1)
argenti infecti tulit in aerarium decem quattuor milia pondo septingenta triginta duo et signati bigatorum septendecim milia viginti tres et Oscensis argenti centum undeviginti milia quadringentos undequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 129:1)
vestrum quoque quibus commodum est, Quirites, ite mecum et orate deos ut mei similes principes habeatis, ita, si ab annis septemdecim ad senectutem semper vos aetatem meam honoribus vestris anteistis, ego vestros honores rebus gerendis praecessi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 653:1)
quo duce et auctore nos reliquistis, ab eo ipsi relicti estis, et tantum animorum in dies nobis decrescit ut, ad quem ante annos septemdecim exercitum et classem habentem tribunos plebis aedilemque mittere in Siciliam ausi sumus, qui prenderent eum et Romam reducerent, ad eum privatum ex villa sua extrahendum ad causam dicendam mittere non audeamus;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 664:1)
Septemdecim.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 2170)

SEARCH

MENU NAVIGATION