라틴어 문장 검색

Haec ipse considerans attuli non ignava opum pondera, quibus ad facinus nihil instructius, cum habendi sitis incanduit, ad meritum nihil vilius, cum ea sibi victor animus calcata subiecit, sed ea, quae ex Graecarum opulentia litterarum in Romanae orationis thesaurum sumpta conveximus Ita enim mei quoque mihi operis ratio constabit, si, quae ex sapientiae doctrinis elicui, sapientissimi iudicio conprobentur.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:2)
at ille, quanto acriora in eum studia militum et aversa patrui voluntas, celerandae victoriae intentior, tractare proeliorum vias et quae sibi tertium iam annum belligeranti saeva vel prospera evenissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 5장2)
mox adversum artes Tacfarinatis haud dissimili modo belligeratum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 73장7)
causa motus super hominum ingenium, quod pati dilectus et validissimum quemque militiae nostrae dare aspernabantur, ne regibus quidem parere nisi ex libidine soliti, aut si mitterent auxilia, suos ductores praeficere nec nisi adversum accolas belligerare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 46장2)
qua fiducia Veliterni et tunc statim et postea saepius paene ad exitium sui cum populo R. belligerauerant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 94장 2:2)
Nihil urbis eius corruptius moribus, nihil ad inritandas inliciendasque inmodicas cupiditates instructius.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 41:2)
non cauponantes belltim, sed belligerantes, ferro, non auro, vitam cemamus utrique.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 31:2)
Bello Europaeo saeviente, nationes belligerantes, gentem ullam a partium studio immunem esse, vix paterentur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.148)
Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis, Nec cauponantes bellum, sed belligerantes Ferro, non auro vitam cernamus utrique.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 51:5)
Arbitrio si natura finxisset meo Genus mortale, longe foret instructius:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Auctor: Non esse plus aequo petendum.1)
inde belligerare, pomeridiem, et ilia Catonis hanc, aeque m littera e mollita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 296:1)
Quid instructius, iniuriam non permittere, an nec vicem iniuriae sinere?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 45장 3:7)
bellum primum cum Latinis gessit, et oppidum ibi Apiolas vi cepit, praedaque inde maiore quam quanta belli fama fuerat revecta, ludos opulentius instructiusque quam priores reges fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 378:1)
sardos Corsosque et Histros atque Illyrios lacessisse magis quam exercuisse Romana arma et cum Gallis tumultuatum verius quam belligeratum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 152:1)
postquam belligerant Aetoli cum Aleis, ut fit in bello, capitur alter filius:
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, PROLOGVS20)

SEARCH

MENU NAVIGATION