라틴어 문장 검색

His atque talibus in vicem instincti, Boudicca generis regii femina duce (neque enim sexum in imperiis discernunt) sumpsere universi bellum;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 16장 1:1)
Novum imperium Syri non- dum belli cladibus satis domiti aspernabantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 1장 5:1)
Quippe domestico bello Poenos inpediri nec de imperio, sed pro salute dimicare nuntiabant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 23:1)
Gravioribus vero bellis etiam sine collega omne imperium nostri penes singulos esse voluerunt, quorum ipsum nomen vim suae potestatis indicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 103:5)
" Vicit Antigonus, qui, cum ingenti proelio superasset hostem, praemium belli ad patrem transtulit et imperium illi Cypri tradidit.
(세네카, 행복론, Liber III 169:7)
dum is ibi bellum gereret, Cornelio prorogatum imperium, uti obtineret Sardiniam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 240:2)
"Quandiu" inquit "imperium rei publice beneficiis tenebatur, non iniuriis, bella aut pro sotiis aut de imperio gerebantur, exitus erant bellorum aut mites aut necessaria;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 14:19)
liberator haud dubie Germaniae et qui non primordia populi Romani, sicut alii reges ducesque, sed florentissi- mum imperium lacessierit, proeliis ambiguus, bello non victus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장4)
simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia regimen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장3)
quippe Aquileiae sisti bellum expectarique Mucianum iubebat, adiciebatque imperio consilium, quando Aegyptus, claustra annonae, vectigalia opulentissimarum provinciarum obtinerentur, posse Vitellii exercitum egestate stipendii frumentique ad deditionem subigi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 8장10)
Cum enim rex Pyrrhus populo Romano bellum ultro intulisset, cumque de imperio certamen esset cum rege generoso ac potenti, perfuga ab eo venit in castra Fabrici eique est pollicitus, si praemium sibi proposuisset, se, ut clam venisset, sic clam in Pyrrhi castra rediturum et eum veneno necaturum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 110:2)
nunc propalam Macedoniam in servitutem petere, ne rex vicinus imperio sit Romano, ne gens bello nobilis arma habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 567:1)
ita bella commovi, ut ne tuo quidem imperio possint in pacem redire.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 5462)
vult autem intellegi Aenean etiam contra Diomedem bella gesturum, non tantum propter praesens imperium, sed et causa hostilitatis antiquae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 157)
Et disperdam currum ex Ephraim et equum de Ierusalem; et confringetur arcus belli, et loquetur pacem gentibus. Et imperium eius a mari usque ad mare et a flumine usque ad fines terrae.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION