라틴어 문장 검색

Sed et si delibor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;
내가 설령 하느님께 올리는 포도주가 되어 여러분이 봉헌하는 믿음의 제물 위에 부어진다 하여도, 나는 기뻐할 것입니다. 여러분 모두와 함께 기뻐할 것입니다. (불가타 성경, 필리피 신자들에게 보낸 서간, 2장17)
sed hospitalem, benignum, sobrium, iustum, sanctum, continentem,
손님을 잘 대접하고 선을 사랑해야 하며, 신중하고 의롭고 거룩하고 자제력이 있으며, (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 1장8)
prudentes sint, castae, domus curam habentes, benignae, subditae suis viris, ut non blasphemetur verbum Dei.
신중하고 순결하며, 집안 살림을 잘하고 어질고 남편에게 순종하게 하여, 하느님의 말씀이 모독을 받지 않도록 할 수 있습니다. (불가타 성경, 티토에게 보낸 서간, 2장5)
Flāvius eam benignē spectat.
Flavius가 그녀를 부드럽게 본다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The school of Flavius33)
ille tē benignē accipiet et tua studia cūrābit.
그는 너를 친절히 받아주고, 너의 공부를 도와줄 것이다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat40)
Quibus mox in fugam conversis, duo qui comprehendi potuerunt oculis et genitalibus privati sunt, quorum alter ille fuit supradictus serviens qui, cum in obsequio meo mecum maneret, cupiditate ad proditionem ductus est.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 5:4)
Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 8:9)
Comedere autem propter ipsum debemus, hoc uno saltem ut corpori quod suum est, ac nobis commissum, necessaria impendamus, quibus in ejus obsequio sustentetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:36)
Similiter et dormiendo ipsam reficere debemus, at vigilare cum oportet in ejus obsequio valeamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:37)
Non est autem perfectus in omnibus, qui in aliquo impotens invenitur, nec perfecte beatus est qui in aliquo decipi potest, nec penitus benignus qui omnia optime fieri non velit ac disponi.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:2)
Benignitas autem ad amorem specialiter pertinet, ut quem benignissimum habemus, potissimum diligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:8)
Facile enim creditur facturus esse bonum quod rogatur, qui et facere id sicut voluerit, potest, et benignissimus esse cognoscitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 13:11)
Benignus est spiritus sapientiae, etc. (Sap. I, 6.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 18:6)
benignus est enim spiritus sapienKü¥g etc. (Sap. I, 5.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 26:10)
Sic et Apostolus totius Ecclesiae concordiam unitatemque demonstrans, eam unum corpus Christi appellat, per quosdam nexus, et compagem fidei, et charitatis, ex diversis fidelibus conjunctum, sibi ita invicem servientibus et administrantibus, quasi diversa membra in uno corpore, ex quibus alterum alterius eget obsequio, uno omnibus spiritu praesidente, et diversa in diversis operante, sicut anima in diversis totius corporis membris.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION