라틴어 문장 검색

spargitur in bifidas male sana intentio luces, et duplices geminis auctoribus extruit aras.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 130)
Ruth dum per stipulas agresti amburitur aestu, fulcra Boos 1 meruit, castoque adscita cubili Christigenam fecunda domum, Davitica regna, edidit atque Deo mortales miscuit ortus, saepe egomet memini fratres geminos ad hiulcum pervenisse simul bivium nutante iuventa et dubitasse diu bifido sub tramite, quodnam esset iter melius;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1213)
"aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas, lux in duobus fervet una festis, nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato, et his et illis perfruamur hymnis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.24)
numquam tanta fuit species nec par decus ulli militiae, cum dispositis bifida agmina longe duceret ordinibus peditum psallente caterva, ast alia de parte equitum resonantibus hymnis, non aliter cecinit respectans victor hiantem Istrahel rabiem ponti post terga minacis, cum iam progrediens calcaret litora sicco ulteriora pede, stridensque per extima calcis mons rueret pendentis aquae nigrosque relapso gurgite Nilicolas fundo deprenderet imo, ac refluente sinu iam redderet unda natatum piscibus et nudas praeceps operiret harenas.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1182)
sperne letali manu contacta regna, linque lacrimas, funera, tabifica caeli vitia quae tecum invehis infaustus hospes, profuge iamdudum ocius - vel ad parentes.
(세네카, 오이디푸스 1:37)

SEARCH

MENU NAVIGATION