라틴어 문장 검색

ita tamen, quod in statu mentis humanae pollet bipertita condicio, nam sicut animae humanitus licet ratiocinantes, hebetes tamen pigrioresque prudentum acutarumque calcantur ingenio, ita si quae sunt, quae sola naturali sapientia vigent, hae peritarum se meritis super-veniri facile concedunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Philagrio suo salutem 8:4)
et si me uspiam lectitavisti in aliquos concitatiorem, scias volo Christi dextera opitulante numquam me toleraturum animi servitutem, compertissimum tenens bipertitam super his moribus hominum esse censuram, nam ut timidi me temerarium, ita constantes liberum appellant, inter quae ipse decerno satis illius iacere personam, cuius necesse est latere sententiam.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Constantio suo salutem 3:1)
legimus opus operosissimum multiplex, acre sublime, digestum titulis exemplisque congestum, bipertitum sub dialogi schemate, sub causarum themate quadripertitum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Fausto salutem. 10:1)
Iam per alternum pelagus loquendi egit audacem mea cymba cursum nec bipertito timuit fluento flectere clavum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:4)
aedificatio autem divisa est bipertito, e quibus una est moenium et communium operum in publicis locis conlocatio, altera est privatorum aedificiorum explicatio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 3장3)
itaque quemadmodum formationem puto probandam, sic iudico locum inprobandum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 머리말15)
horum exprimuntur formationes his rationibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 2장3)
e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 1장5)
Quas rationes aedium sacrarum in formationibus oporteat fieri , ionicis corinthiisque operibus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 6장40)
longitudo autem dividatur bipertito, et quae pars erit interior, cellarum spatiis designetur, quae erit proxima fronti, columnarum dispositioni relinquatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 7장2)
ita enim erit oblonga eius formatio et ad spectaculorum rationem utilis dispositio.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUINTUS, 1장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION