라틴어 문장 검색

Idem cum reus rogaret, ut in lautumias transferretur, non est, inquit, quod quemquam uestrum decipiat nomen ipsum lautumiae:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, a filio in arce pulsatus.60)
quis enim super statu eius nimis inflecteretur, quem videret accuratum delibutumque lautumiis aut ergastulo inferri?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Vincentio suo salutem 11:4)
"haec tum dira lues nocturno squalida passu inlabi thalamis, animasque a stirpe recentes abripere altricum gremiis morsuque cruento devesei et multum patrio pinguescere luctu, haud tulit armorum praestans animique Coroebus seque ultro lectis iuvenum, qui robore primi famam posthabita faciles extendere vita, obtulit, illa novos ibat populata penates portarum in bivio - lateri duo corpora parvum dependent, et iam unca manus vitalibus haeret ferratique ungues tenero sub corde tepescunt - :"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권209)
conprehensa postea privata aedificia - neque enim tum basilicae erant - , conprehensae lautumiae forumque piscatorium et atrium regium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 383:1)
itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 349:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION