라틴어 문장 검색

Impius facit opus fallax, seminanti autem iustitiam merces fidelis.
악인은 헛소득을 얻어 내지만 의로움을 심는 이는 확실한 보상을 받는다. (불가타 성경, 잠언, 11장18)
Malus oboedit labio iniquo, et fallax obtemperat linguae mendaci.
악행을 하는 자는 해로운 입술에 주의를 기울이고 거짓말하는 자는 악독한 혀에 귀를 기울인다. (불가타 성경, 잠언, 17장4)
Multi blandiuntur faciei potentis, et omnes amici sunt dona tribuenti.
권세가에게는 비위를 맞추는 자가 많고 선물을 주는 사람에게는 모두가 친구다. (불가타 성경, 잠언, 19장6)
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas.
거짓된 혀는 자기가 희생시킨 자들을 미워하고 아첨하는 입은 파멸을 만들어 낸다. (불가타 성경, 잠언, 26장28)
Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet magis quam ille, qui lingua blanditur.
남을 훈계해 주는 이가 결국은 아첨하는 자보다 더 큰 호의를 얻는다. (불가타 성경, 잠언, 28장23)
Homo, qui blanditur amico suo, rete expandit gressibus eius.
이웃에게 아첨하는 사람은 그의 발걸음에 그물을 치는 자다. (불가타 성경, 잠언, 29장5)
SIN. Fallax gratia et vana est pulchritudo; mulier timens Dominum ipsa laudabitur.
우아함은 거짓이고 아름다움은 헛것이지만 주님을 경외하는 여인은 칭송을 받는다. (불가타 성경, 잠언, 31장30)
Qui blanditur filio, colligabit vulnera eius, et super omnem vocem turbabuntur viscera sua.
자식의 응석을 받는 자는 상처를 싸매고 자식이 큰 소리로 울 때마다 가슴앓이를 하리라. (불가타 성경, 집회서, 30장7)
Quia haec dicit Dominus: " Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem et quasi torrentem inundantem gloriam gentium. Sugetis, in ulnis portabimini, et super genua blandientur vobis.
주님께서 이렇게 말씀하신다. “보라, 내가 예루살렘에 평화를 강물처럼 끌어들이리라. 민족들의 영화를 넘쳐흐르는 시내처럼 끌어들이리라. 너희는 젖을 빨고 팔에 안겨 다니며 무릎 위에서 귀염을 받으리라. (불가타 성경, 이사야서, 66장12)
Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi ".
너희가 꿈을 설명해 주지 못하면 너희가 받을 판결은 하나밖에 없다. 너희는 사정이 바뀔 때까지 내 앞에서 거짓되고 그릇된 말을 하기로 모의하였다. 그 꿈을 나에게 말해 보아라. 그래야 너희가 그 뜻을 밝힐 수 있는지 내가 알 수 있을 것이다.” (불가타 성경, 다니엘서, 2장9)
Fortuna cum blanditur, captatum venit.
행운은 아첨하면서, 덫을 놓으려 온다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 167)
Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi vendicaret.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUANDO NOVISSIME PARISIUS FLORUIT 2:1)
Constituendae ergo sunt insolentes adversus Deum disputationes, et destruenda rationum fallacium munimenta, et elevata ad impietatem ingenia conterenda;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 15:39)
Si mea namque inveniretur infructifera sollicitudo, post multas me oporteret fluctuationes atque procellas mortis subire naufragium, nisi forte spe meus animus quamvis fallaci regatur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:8)
dico enim quod ex eo solo, quod me fraudis dicis et mendacii habere calliditatem, ostendis te eiusdem erroris contagio maculari et aliud in corde retinere conceptum aliudque fallaci lingua proferre.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION