라틴어 문장 검색

Lydia tam laxa est, equitis quam culus aheni, Quam celer arguto qui sonat aere trochus, Quam rota transmisso totiens inpacta petauro, Quam vetus a crassa calceus udus aqua, Quam quae rara vagos expectant retia turdos, Quam Pompeiano vela negata noto, Quam quae de pthisico lapsa est armilla cinaedo, Culcita Leuconico quam viduata suo, Quam veteres bracae Brittonis pauperis, et quam Turpe Ravennatis guttur onocrotali.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XXI1)
pellibus et sutis arcent mala frigora bracis, oraque de toto corpore sola patent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 108)
pellibus et laxis arcent mala frigora bracis, oraque sunt longis horrida tecta comis, in paucis remanent Graecae vestigia linguae, haec quoque iam Getico barbara facta sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 717)
hos quoque, qui geniti Graia creduntur ab urbe, pro patrio cultu Persica braca tegit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1015)
aut evangelici pietas spernenda libelli iam, blaspheme, tibi est, aut numquam visa beati vis intacta Patris, non admiscenda caducis.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 37)
non se silvestris olivi surculus exultans alieno stipite iactat, sed monet ut generis proprii memor unguine amaro contristare comas desuescas, stirpe nec imo invideas missis in celsa cacumina virgis, blasphemas Dominum, gens ingratissima, Christum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3110)
utere sorte tua blasphemis nocte tenendis perpetua, plebem iustorum capta resolve, qui norunt hominem atque Deum sic dicere Christum ut verus summusque Deus mortalia gestet.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3254)
Inpia blasphemi cecidit domus ecce Caiphae, in qua pulsata est alapis facies sacra Christi, hic peccatores manet exitus, obruta quorum vita ruinosis tumulis sine fine iacebit.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Domus Caiphae1)
Quo te praecipitat rabies tua, perfide Cain, divisor blaspheme Dei?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 11)
chartulas blasphemus olim nam satelles abstulit, ne tenacibus libellis erudita saecula ordinem, tempus modumque passionis proditum dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.37)
illi ut uirgatis iaculans it ab agmine bracis torquis ab incisa decidit unca gula.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1026)

SEARCH

MENU NAVIGATION