라틴어 문장 검색

scribere quod Cassi Parmensis opuscula vincat, an tacitum silvas inter reptare salubris, curantem quidquid dignum sapiente bonoque est?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 42)
et sic bono viro digna faciet, ut nihil faciat viro indignum.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 72:2)
"illa tua, rector bone, dignior ira."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권63)
quare si convenientia respiciunt dignitates, hoc est dignos, et quidam digni, quidam digniores, quidam dignissimi esse possunt, manifestum est quod bona dignis, meliora dignioribus, optima dignissimis convenient.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 8:2)
his dicendi virtutibus usus orator iudiciis, consiliis, contionibus, senatu, omni denique officio boni civis finem quoque dignum et optimo viro et opere sanctissimo faciet, non quia prodesse unquam satis sit et illa mente atque illa facultate praedito non optandum operis pulcherrimi quam tempus, sed quia decet hoc quoque prospicere, ne quid peius, quam fecerit, faciat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 248:1)
virtutem quoque et apparatum illius septies magnificare, et inter coetum Turcorum extollere quam vidissent, volentes illi reddere dignam vicem omnium bonorum et donorum quae eis rex largitus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 50:5)
"Erige te sursum, celer huc et dirige cursum, Hic quia prospexi, quod pinguis et optima uesci, Digna tuo uictu, sit belua miraque dictu".
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXIV. De mulo, uulpe et lupo 37:13)
Vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus,nec tamen ignorat quid distent aera lupinis;
(호라티우스의 첫번째 편지, 0717)
quis enim bonus et face dignus arcana, qualem Cereris vult esse sacerdos, ulla aliena sibi credit mala?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV53)
nam si me virum bonum, si dignum iis studiis eaque doctrina, cui me a pueritia dedi, si satis magni animi, non minimi consili in maximis rebus perspectum habes, nihil in me non modo perfidiosum et insidiosum et fallax in amicitia, sed ne humile quidem aut ieiunum debes agnoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS: AD AP. CLAVDIVM PVLCHRVM, letter 10 11:5)
virum bonum tuaque amicitia dignum tibi adiunxeris mihique gratissimum feceris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 514)
Drusus in his meruit quondam cognomina terris, quae bona progenies, digna parente, fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 210)
haec seges ingratos tulit et feret omnibus annis, vir bonus et sapiens dignis ait esse paratus, nec tamen ignorat quid distent aera lupinis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 715)
seu mala commemoret de prauis, nihilominus religiosus ac pius auditor siue lector deuitando quod noxium est ac peruersum, ipse sollertius ad exsequenda ea, quae bona ac Deo digna esse cognouerit, accenditur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, 서문 1:4)
Sic et tua te probitas non in nobilium facit ordine stare, sed bonum te suadet vocari plebeium et bonae dignum amore plebeiae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 6:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION