라틴어 문장 검색

De primogenitis, quae nascuntur in armentis et ovibus tuis, quidquid sexus est masculini, sanctificabis Domino Deo tuo; non operaberis in primogenito bovis et non tondebis primogenita ovium.
“너희의 소와 양에게서 난 맏배의 수컷은 모두 주 너희 하느님께 봉헌해야 한다. 너희는 소의 맏배를 부리거나 양의 맏배의 털을 깎아서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 15장19)
Dehinc viam quae ducit Ascalenem insistens, universam praedam, quae per campestria Ascalonis vagabatur, in pascuis contraxit camelos [0708C] ducentos, armenta boum plurima, greges ovium caprarumque:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 44:7)
Quid ingemuit animal, perterrita sunt armenta boum, quia non est pascua eis? Sed et greges pecorum disperierunt.
(불가타 성경, 요엘서, 1장18)
sic armenta boum, vastis quae turbida silvis sparsit hiems, cantus ac sibila nota magistri certatim repetunt et avitae pascua vallis inque vicem se voce regunt gaudentque fideles reddere mugitus et, qua sonus attigit aurem, rara per obscuras adparent cornua frondes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:153)
ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 11:6)
multi greges ovium, multa ibi equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et tepore verno nitescunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:3)
hinc anni labor, hinc patriam parvosque nepotes sustinet, hinc armenta boum meritosque iuvencos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 23:19)
Quapropter Walterus et omnis illius comitatus animo graviter motus armenta, boves et oves illorum, quae per [0392D] agros ad pabula herbarum emissae passim vagabantur, coeperunt vi rapere et abducere, quousque gravis seditio inter peregrinos, et Bulgaros, gregem suum excutientes, accrescere coepit et misceri armis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 14:12)
Post duos itaque menses, lascivi et effrenes facti prae otio et inaestimabili copia ciborum, vocem Petri [0400D] non audientes, sed contra voluntatem illius, in terram Nicaeae urbis et regni Solymani, ducis Turcorum, per montana ingressi sunt, depraedati armenta, boves, oves, hircos, greges Graecorum Turcis famulantium, et ad socios deferentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 34:1)
Nec mora, deinceps commistis copiis, tentoria communi consensu pariter ante urbis moenia reponunt, et ex praeda, quam contraxerant ex montanis et regione in bobus et armentis, cibos mactant, et parant, ignique apponunt:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 14:14)
et allata sunt abundanter universa tam Joppen quam Jerusalem in armentis, bobus, ovibus et equis, vestibus et annona, et omnia aequo pretio cum Christianis [0576A] mutuabant:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:3)
Huc ubi delati portus intravimus, ecce laeta boum passim campis armenta videmus, caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:16)
quod Vergilius oblique ad equos transtulit, quos cum solutos vidisset Anchises, quem auguriorum peritum fuisse non dubium est, ait 'bellum o terra hospita portas, bello armantur'. dicendo 'armenta' oblique intellegit boves quos vitaverat dicere, et ne plaustrum nominaret, ait 'currus';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 53710)
cum ergo de suo armento ad sua sacrificia boves dedisset, inventi sunt duo senes, vel ut quidam tradunt ab Euandro dati, Pinarius et Potitius, quibus qualiter se coli vellet ostendit, scilicet ut mane et vespere ei sacrificaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2696)
armenta videtur nove de cervis dixisse, cum armenta proprie boum sint vel equorum vel ceterorum quibus in armis utimur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 18510)

SEARCH

MENU NAVIGATION