라틴어 문장 검색

Ego autem respondi: "Quis es, Domine?". Dixitque ad me: "Ego sum Iesus Nazarenus, quem tu persequeris".
내가 ‘주님, 주님은 누구십니까?’ 하고 여쭙자, 그분께서 나에게 이르셨습니다. ‘나는 네가 박해하는 나자렛 사람 예수다.’ (불가타 성경, 사도행전, 22장8)
Invenimus enim hunc hominem pestiferum et concitantem seditiones omnibus Iudaeis, qui sunt in universo orbe, et auctorem seditionis sectae Nazarenorum,
우리는 이 사람이 흑사병 같은 자로서, 온 세상에 있는 모든 유다인들 사이에 소요를 부추기는 자며 나자렛 분파의 괴수라는 사실을 알게 되었습니다. (불가타 성경, 사도행전, 24장5)
Et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere;
사실 나도 한때 나자렛 사람 예수님의 이름을 반대하여 많은 일을 해야 한다고 생각하였습니다. (불가타 성경, 사도행전, 26장9)
negat Iesum Nazarenum Verbum Dei fieri.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM128)
arma tamen vos nocturna et flammas domibus templisque paratis, ut bracatorum pueri Senonumque minores, ausi quod liceat tunica punire molesta.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII94)
ego autem (existimes licet quidlibet> mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 2:2)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 623)
O Nazarene, lux Bethlem, verbum Patris, quem partus alvi virginalis protulit, adesto castis, Christe, parsimoniis, festumque nostrum rex serenus aspice, ieiuniorum dum litamus victimam.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium1)
"vos, Nazareni, adsistite, rudemque ritum spernite."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.8)
praefectus istis inminens negotiis Asclepiades ire mandat milites ecclesiasten usque de sacrariis raptare plebem mancipandam vinculis ni disciplinam Nazarenam respuat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.116)
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae, ante meos obitus sit precor illa dies, qua videam spoliis oneratos Caesaris axes, et subter captos arma sedere duces, tela fugacis equi et bracati militis arcus, ad vulgi plausus saepe resistere equos, inque sinu carae nixus spectare puellae incipiam et titulis oppida capta legam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION