라틴어 문장 검색

Nam cum apud alios quibus sunt descripta convivia tum in illo Platonis symposio non austeriore aliqua de re conviviarum sermo, sed Cupidinis varia et lepida descriptio est, in quo quidem Socrates non artioribus, ut solet, nodis urget atque inplicat adversarium, sed eludendi magis quam decertandi modo adprehensis dat elabendi prope atque effugiendi locum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I(2). 3:1)
nam reliquis qui in illo fuere symposio haec lumina quis non praeponenda consentiat?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, I. 4:2)
sane sciendum, ut diximus supra, loqui eum de amore generali, sicut etiam Plato in symposio tractat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4442)
hoc etiam Maecenas in symposio, ubi Vergilius et Horatius interfuerunt, cum ex persona Messalae de vi vini loqueretur, ita:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3103)
"et in Symposio etiam suo naturam daemonum exprimere conititur?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 26장 1:27)
me vero et magisteria delectant a maioribus instituta et is sermo, qui more maiorum a summo adhibetur in poculo, et pocula, sicut in Symposio Xenophontis est, minuta atque rorantia, et refrigeratio aestate et vicissim aut sol aut ignis hibernus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 60:3)
tu solus, o bis inclyte, solus bravii duplicis palmam tulisti, tu duas simul parasti laureas.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.152)
nec mihi videtur in Symposio Plato, cum Alcibiadem confitentem de se, quid a Socrate pati voluerit, narrat, ut illum culparet, haec tradidisse, sed ut Socratis invictam ostenderet, quae corrumpi speciosissimi hominis tam obvia voluntate non posset.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 177:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION