라틴어 문장 검색

Et licet multa exempla ad expositionem hujus adverbii Cur dicivaleant, hæc tibi brevitatis causa sufficiant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 80:1)
(1,4) Quod ergo dicit Plato sementem animarum esse in stellis, ratione similitudinis, quae est in proportione intellectus humani ad intellectum inteligentiae caelestis, dictum est;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 9:1)
Commendatur in oratione humilitas, secretum ac brevitas, cum reprehensione verbositatis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 1:2)
Tunc enim laudanda est brevitas, cum moras rumpens intempestivas, nihil subtrahit cognitioni gestorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 1장 1:3)
Quisquis enim affectat nimiam brevitatem ubi narrantur incognita non quid signatius explicet, sed quid debeat praeteriri, scrutatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 1:3)
His itaque sub brevitate rei veritas transcurris, adventum primi ordinis, sicut cepimus, exsequamur.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1312)
"Ergo brevitatem gurgustioli nostri ne spernas peto."
(아풀레이우스, 변신, 1권 21:9)
nisi quod nunc utimur brevitatis via.
(ARCHIPOETA, IX72)
Quali proportione quibusque collectionibus Plutarchus ratiocinatum esse Pythagoram philosophum dixerit de comprehendenda corporis proceritate qua fuit Hercules, cum vitam inter homines viveret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 1:1)
Nam cum fere constaret, curriculum stadii quod est Pisis apud Iovem Olympium Herculem pedibus suis metatum idque fecisse longum pedes sescentos, cetera quoque stadia in terra Graecia ab aliis postea instituta pedum quidem esse numero sescentum, sed tamen esse aliquantulum breviora, facile intellexit, modum spatiumque plantae Herculis, ratione proportionis habita, tanto fuisse quam aliorum procerius, quanto Olympicum stadium longius esset quam cetera.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, I 3:1)
Sed lepidae magis atque iucundae brevitatis utraque definitio quam plana aut proba esse videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXV 4:1)
̓Αναλογία est similium similis declinatio, quam quidam Latine proportionem vocant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXV 3:1)
Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 7:1)
sed eos in sphaera, quae κρικωτη` vocatur, propter brevitatem non inesse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 4:3)
deque ea re Favorini philosophi cum brevitate eleganti sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VIII 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION