라틴어 문장 검색

sed fulsit ut ille forte dies, matrem celeri petit ipse volatu, cui fax, arcus, gorytus pendebat, at ille cernuus et laevae pendens in margine palmae libratos per inane pedes adverberat alis, oscula sic matris carpens somnoque refusae semisopora levi scalpebat lumina penna.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 18)
asserit hic Samius post docta silentia lustri Pythagoras solidum princeps quod musica mundum temperet et certis concentum reddat ab astris, signaque zodiacus quae circulus axe supremo terna quater retinet proprio non currere motu, aequis inter se spatiis tamen esse locata fixaque signifero pariter quoque cernua ferri, praecipuumque etiam septem vaga sidera cantum hinc dare, perfectus numerus quod uterque habeatur, hoc numero adfirmans, hoc ordine cuncta rotari:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium26)
cernuus inpexam faciem stetit ore madenti et arentes vitreis adiuvit fletibus undas;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem23)
instant verberibus simul regentes, iamque et pectora prona de covinno extensi rapiuntur et iugales trans armos feriunt vacante tergo, nec cernas cito, cernuos magistros temones mage sufferant an axes.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium79)
quippe si et campum stiva tremente proscindas aut prati floreas opes panda curvus falce populeris aut vineam palmite gravem cernuus rastris fossor invertas, tunc tibi est summa votorum beatitudo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Eutropio suo salutem 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION