라틴어 문장 검색

Si navigationem aliqua res prohibet, lectica vel alio modo corpus movendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장45)
Lenissima est naui uel in portu uel in flumine, uehementior uel in alto mari naui uel lectica, etiamnum acrior uehiculo:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 15장 3:2)
Si nauigationem aliqua res prohibet, lectica uel alio modo corpus mouendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 9:1)
vehementior vel in alto, vel lectica;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XV De gestatione. 3:5)
si navigationem aliqua res prohibet, lectica, vel alio modo corpus dimovendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 9:1)
Bubulcis pastoribusque cellae ponantur iuxta sua pecora, ut ad eorum curam sit opportunus excursus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 8:1)
Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:1)
Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 9장 2:3)
Bubulcum autem per proscissum ingredi oportet alternisque versibus obliquum tenere aratrum et alternis recto plenoque sulcare, sed ita necubi crudum solum et immotum relinquat, quod agricolae scamnum vocant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 25:3)
Nec minus dolabra quam vomere bubulcus utatur et praefractas stirpes summasque radices, quibus ager arbusto consitus implicatur, omnes refodiat ac persequatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 28:2)
Hactenus de officio bubulci dixisse abunde est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 3장 2:6)
Hoc cum saepius bubulci fieri vident, non committunt scamna facere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 3:4)
Itaque, cum in agro disponentur acervi stercoris, non debet maior modus eorum dissipari,quam quem bubulci eodem die possint obruere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 5장 2:2)
Et ut iam percenseamus, quot operis in aream perducantur ea, quae terrae credidimus, tritici modii quattuor vel quinque bubulcorum operas occupant quattuor, occatoris unam, sartoris duas primum et unam cum iterum sariuntur, runcatoris unam, messoris unam et dimidiam;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 1:1)
Hordei modii quinque bubulci operas tres exigunt, occatoriam unam, sartoriam unam et dimidiam, messoriam unam:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION