라틴어 문장 검색

Igitur domus principis inhorruerat, maximeque quos penes potentia et, si res verterentur, formido, non iam secretis conloquiis, sed aperte fremere, dum histrio cubiculum principis insultaverit, dedecus quidem inlatum, sed excidium procul afuisse:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 28장1)
Pallebant ora ieiuniis et mens desideriis aestuabat in frigido corpore et ante hominem suum iam carne praemortua sola libidinum incendia bulliebant.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:7)
Describam nunc ego diversas hominum calamitates, truncas nares, effossos oculos, semiustos pedes, luridas manus, tumentes alvos, exile femur, crura turgentia et de exesis ac putridis carnibus vermiculos bullientes?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 6:6)
423M Horum in severitatem dicitur inhorruisse primum civitas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Quartus 15:5)
sed stupet hic vitio et fibris increvit opimum pingue, caret culpa, nescit quid perdat, et alto demersus summa rursus non bullit in unda.
(페르시우스, 풍자, satire 327)
Attonitis admiratione universis Salvo inquit tuo sermone Trimalchio si qua fides est, ut mihi pili inhorruerunt, quia scio Niceronem nihil nugarum narrare:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 63:1)
Inhorrui ego tam fabulosa pollicitatione conterritus, anumque inspicere diligentius coepi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:1)
publica me requies curarum somnus habebat, fusaque erant toto languida membra toro, cum subito pinnis agitatus inhorruit aer, et gemuit parvo mota fenestra sono.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 33)
inhorrent scopulis enascentibus latera:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Incesta saxo deiciatur. Incesti damnata antequam deiceretur de saxo inuocauit Vestam. deiecta uixit. repetitur ad poenam. 3:11)
triarii sub vexillis considebant sinistro crure porrecto,scuta innixa umeris, hastas suberecta cuspide in terra fixas, secus quam vallo saepta inhorreret acies, tenentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 110:1)
hi autem, cum sunt frigidi, ideo videntur aspectu fervere, quod, cum in ardentem locum alte penitus inciderunt, umore et igni inter se congruentibus offensa vehementi fragore validos recipiunt in se spiritus, et ita inflati vi venti coacti bullientes crebre per fontes egrediuntur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장6)
ad eundem modum ea capita fontium cum sunt angustiis compressa, ruunt in summo spiritus aquae bullitus, simul autem sunt latius aperti, exanimati per raritates liquidae potestatis residunt et restituuntur in libramenti proprietatem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION