라틴어 문장 검색

Magos trecenti et sexaginta quinque iuvenes sequebantur puniceis amiculis velati, diebus totius anni pares numero:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 3장 12:1)
Feminarum convivia ineuntium in principio modestus est habitus, dein summa quaeque amicula exuunt paulatimque pudorem profanant, ad ultimum - honos auribus habitus sit - ima corporum velamenta proiciunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 43:1)
Ceterum corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, velavit miratus tanti nominis regem tantis praeditum opibus haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 37:1)
"modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent!"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 22:13)
In Mercurio solem coli etiam ex caduceo claret, quod Aegyptii in specie draconum maris et feminae coniunctorum figuraverunt Mercurio consecrandum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:1)
et post nodum caudae revocantur ad capulum caducei ornanturque alis ex eadem capuli parte nascentibus.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 16:3)
Argumentum caducei ad genituram quoque hominum, quae γένεσις appellatur, Aegyptii protendunt, deos praestites homini nascenti quattuor adesse memorantes, Δαίμονα Τύχην Ἔρωτα ἀνάγκην:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIX. 17:1)
Toga picta plerumque amiculo erat accumbenti, epulae vero quaesitissimae, neque per omnem modo provinciam sed trans maria, ex Mauritania volucrum et ferarum incognita antea plura genera.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIII. 9:1)
tum virgam capit id est caduceum, quod primo Apollo habuit et donavit Mercurio, accepta ab eodem lyra sibi tradita.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2421)
quibus caduceis duo mala adduntur, unum Solis, aliud Lunae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2429)
sane caduceum postea inventum dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 24212)
caduceum illi ideo adsignatur, quod fide media hostes in amicitiam conducat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 13817)
deinde, qui possit non tam caduceo quam nomine oratoris ornatus incolumis vel inter hostium tela versari;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 202:2)
qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 212:6)
qui paulo ante interitum visus est in somnis amicae esse amictus amiculo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 212:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION