라틴어 문장 검색

et nos tanquam mentis caecitate prostrati et quid deceret nullatenus recolentes, quia 'Quid deceat, non videt ullus amans' et iterum 'Nil bene cernit amor, videt omnia lumine caeco', statim coepimus ipsius attrahi pulchritudine vehementi et dulciori facundia colligari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:10)
Sciatis ergo quod mentis caecitate laborat qui Dei obsequiis derelictis diaboli satagit servitiis inhaerere.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 18:5)
sed in omnibus servanda moderatio est, ut monitio acerbitate, obiurgatio contumelia careat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:10)
inquit, quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio [0442C] rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:5)
haec est erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infernus, contentionis stimulus, anxietatis aculeus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:22)
Suae igitur unusquisque conscientiae vulnus accuset, non mortis acerbitatem.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 2:2)
Unde liquet acerbitatem non mortis esse, sed culpae (Ps. CXV, 15).
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 4:22)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
sed ideo haec leguntur, ut exprimatur peccatorum nostrorum acerbitas, quae divinam meruerit offensam;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:12)
Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:6)
Recedit itaque ab omni respectu honestatis, et in eo terrena omnia moriuntur lethalis peccati acerbitate, quae vera et perpetua morte peccatorem deleat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:4)
ingrediente medico Dei Verbo ad visitationem animae quae diutina aegritudine laborabat disceptationum improbitate, et passionum acerbitate, prius debuerunt causae aegritudinis amputari.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 2:10)
I, 9), in alterius nomine civitatis exprimens caecitatis indicium, in alterius sterilitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:5)
Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:6)
Erat in illo profunda caecitas, qui patrem videre non poterat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION