라틴어 문장 검색

inquit, quae ignorantiae caecitas, quae alienatio mentis, quae debilitas sensuum, quae infirmatio [0442C] rationis, tuo intellectui nubem apposuit, animum exsulare coegit, sensus hebetavit potentiam, mentem compulit aegrotare, ut non solum tuae nutricis familiari cognitione tua intelligentia defraudetur, verum etiam tanquam monstruosae imaginis novitate percussa, in meae apparitionis ortu, tua discretio patiatur occasum?
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:5)
haec est erroneae caecitatis abyssus, humanae mentis infernus, contentionis stimulus, anxietatis aculeus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 58:22)
Illi principatus saecularia offundunt, quibus tuam mentem incurvent:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 2:3)
Quoties in oratione nobis, qua maxime Deo appropinquamus, offunduntur ea quae plena sunt opprobrii alicujus aut sceleris, quo nos a studio precationis avertant!
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:1)
Discussa est omnis carnalium caecitas passionum, ubi aeternae vitae lumen infusum est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:49)
Detrahe stellarum lumina, et quaedam est in coelo ipso caecitatis deformitas.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 4:6)
I, 9), in alterius nomine civitatis exprimens caecitatis indicium, in alterius sterilitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:5)
Ita enim lingua patria Chaldaei nuncuparunt Sodomam et Gomorrham, caecitatem et sterilitatem significantes.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 19장 4:6)
Erat in illo profunda caecitas, qui patrem videre non poterat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:10)
Si vero articulis ipsis inhaeserint, qui coactius ascensus vinciunt et descensus, offunditur densioribus tenebris caelum, ut crassato aere ne proxima quidem et apposita cernere queamus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 5:1)
Quo cognito, maerore offusus Constantius, solacio uno sustentabatur, quod semper superaverit motus;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 13장 7:1)
Et quamvis offundebatur oculis altitudo pulveris et aestus calescens officeret alacritati membrorum, tamen velut exauctoratus, amisso ductore, sine parsimonia ruebat in ferrum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 10:2)
addentesque quod huius modi artibus, offusa sibi caligine, mutata sua suorumque forma transgressus, tristes sollicitudines (si huic irrisioni superfuerit) excitabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 17:2)
Negant antiquitatum ignari, tantis malorum tenebris offusam aliquando fuisse rem publicam, sed falluntur malorum recentium stupore confixi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 5장 11:1)
tantamne esse mentiendi caecitatem dicam an consuetudinem?
(아풀레이우스, 변명 16:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION