라틴어 문장 검색

quidam enim figmento deae caelitus lapso ἀπο` τοῦ πεσεῖν (quod cadere nos dicimus) urbem asseruere cognominatam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 7:1)
Feruntque (si iustum est credi), etiam ignem caelitus lapsum apud se sempiternis foculis custodiri, cuius portionem exiguam (ut faustam) praeisse quondam Asiaticis regibus dicunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 34:2)
Corpora enim qui credit caelitus posse labi, profanus merito iudicatur, et demens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 2장 5:2)
et gehennae dolores asperos
(ARCHIPOETA, I74)
Recipiebant enim eum veluti principem coelitus demissum, qui inveteratis inter duas illas familias discordiis finem imponerent;
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 8:4)
Nesciebas Croesum regem Lydorum Cyro paulo ante formidabilem mox deinde miserandum rogi flammis traditum misso caelitus imbre defensum?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, III 1:23)
Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:13)
Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:6)
nunc in sacco et cinere formonsae volunt videri et in gehennae ignis cum ieiuniis et pedore descendere.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 4:5)
Cave ne aures perfores, ne cerusa et purpurisso consecrata Christo ora depingas, ne collum margaritis et auro premas, ne caput gemmis oneres, ne capillum inrufes et ei aliquid de gehennae ignibus auspiceris.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 5:2)
Sunt qui Iudaico cognatum dogma furori instituunt media Christum ratione secuti, hoc tantum, quod verus homo est, at caelitus illum adfirmant non esse Deum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3174)
hanc nempe, quae sacratum praeferre nomen ausa imam petit gehennam Christo perempta vero.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum24)
insignis ipse et praeminens meritis rependet congrua, his lucis usum perpetis, illis gehennam et Tartarum.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias28)
o sola magnarum urbium maior Bethlem, cui contigit ducem salutis caelitus incorporatum gignere!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Epiphaniae22)
novimus esse patrem scelerum, sed novimus ipsum haudquaquam tamen esse Deum, quin immo gehennae mancipium, Stygio qui sit damnandus Averno, Marcionita Deus, tristis, ferus, insidiator, vertice sublimis, cinctum cui nubibus atris anguiferum caput et fumo stipatur et igni, liventes oculos subfundit felle perusto invidia inpatiens iustorum gaudia ferre.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 143)

SEARCH

MENU NAVIGATION