라틴어 문장 검색

Regina nemorum, sola quae montes colis et una solis montibus coleris dea, converte tristes ominum in melius minas, o magna silvas inter et lucos dea claramque caeli sidus et noctis decus, cuius relucet mundus alterna vice, Hecate triformis, en ades coeptis favens.
(세네카, 파이드라 5:25)
"est hic, agnoseo, minister illius, aeternae modo qui sacraria genti condidit inque alio posuit sua sidera caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam94)
"illius aura solo volucres pecudesque ferasque explicat, et penitus, quemcumque supervolat orbem, languida de scopulis sidunt freta, pignus haerent nubila, demittunt extrema cacumina silvae, pluraque laxato ceciderunt sidera caelo."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권52)
Illis eriperes verbis mihi sidera caeli Lucere et puras fulminis esse vias.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 921)
etiam Phoebo gratissima dona Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes Icarus, ut puro testantur sidera caelo Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas;
(티불루스, Elegiae, 3권, Panegyricus Messallae4)
Mundus autem est omnium naturae rerum conceptio summa caelumque sideribus et stellarum cursibus conformatum.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장5)
Coeli ac siderum dictum est secundum dignitatis differentiam, cum alios spiritus aliis praelatos ac superiores credamus, unde et angelos et archangelos dicimus seu dominationes.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:4)
ille deos caelumque et sidera cornu temperat et summos dignatur figere reges;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:43)
quod inter fulgentissima sidera particeps caeli sit:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 8:3)
Pro seditione res erat, cum ad omnia interritus duces principesque militum frequentes adesse praetorio iubet Aegyptiosque vates, quos caeli ac siderum peritissimos esse credebat, quid sentirent, expromere . At illi, qui satis scir.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 6:1)
et quibus ille modis congressus materiai fundarit terram caelum mare sidera solem lunaique globum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 2:2)
praesagi autem sic meminit tertius ille hominum divumque interpres Asilas, cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42916)
huic supra nubes et subter sidera lapso caelum pro terra, pro pede penna fuit, iamque indignanti nova frena receperat ore, cum levis Aonias ungula fodit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권290)
Mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa, adsiduoque suos gemitu testata dolores qualescumque manus ad caelum et sidera tollit ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 39:6)
Arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque sustulit, et celeri raptos per inania vento imposuit caelo vicinaque sidera fecit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 40:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION