라틴어 문장 검색

neque enim clipei caelamina novit, Oceanum et terras cumque alto sidera caelo Pleiadasque hyadasque inmunemque aequoris arcton diversasque urbes nitidumque Orionis ensem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 25:7)
Huc corpora quisque suorum more tulere patrum, subiectisque ignibus atris conditur in tenebras altum caligine caelum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:3)
iam nova progenies caelo demittitur alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.7)
Vidit Persis ditique ferox Lydia regno deiecta feri terga leonis umerisque, quibus sederat alti regia caeli, tenuem Tyrio stamine pallam.
(세네카, 파이드라 4:28)
metuens caelo Iuppiter alto vicina petit;
(세네카, 파이드라 16:13)
Sed et radius lucis permaximus, atque ad caelum usque altus, omni nocte supra locum fulgebat illum, ubicumque ea peruenisse contingeret, et hoc etiam paganis, qui eos occiderant, intuentibus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. X. 2:8)
inde tremor terras graviter pertemptat et altum murmura percurrunt caelum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 9:17)
et haec varietas vel potius contrarietas invenitur etiam in aliis partibus orationis, ut sit adverbium pro adverbio, ut est hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto pro huc;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 411)
caelo clarus ab alto in serenitate, quod est augurii;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 1411)
Nec bonus Eurytion praelato invidit honori, quamvis solus avem caelo deiecit ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:13)
Quod autem ad altiorem pertinet sensum, coeli symbolo mens humana significatur, terrae autem appellatione corpus et sensus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 3:6)
Non legistis, quia "intonuit de caelo Dominus, et Altissimus dedit uocem suam;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 3:4)
caelumque aspicit ut alto quaesivit caelo lucem item hausit caelum mentemque recepit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 7812)
aetheria aether altior est aere, vicinus caelo, ἀπο` τοῦ αἴθειν, id est ardere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3941)
in quo dicitur altus Iuppiter, ut Dictaeo caeli regem pavere sub antro.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1714)

SEARCH

MENU NAVIGATION