라틴어 문장 검색

Nec tantum caeno aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 6:1)
si modo credimus Ephesio Heraclito, qui ait sues caeno, cohortales aves pulvere vel cinere lavari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 4장 4:3)
Nam quae limo caenoque lita sunt,ut ante iam dixi, conchyliis magis et iacentibus apta sunt animalibus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 9:1)
Gravis et tetri odoris non solum virentia sed et quaelibet res prohibeantur, sicuti cancri nidor, cum est ignibus adustus, aut odor palustris caeni.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 5장 6:3)
angustus is trames vastas inter paludes et quondam a L. Domitio aggeratus, cetera limosa, tenacia gravi caeno aut rivis incerta erant;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장11)
sed ut haesere caeno fossisque impedimenta, turbati circum milites, incertus signorum ordo, utque tali in tempore sibi quisque properus et lentae adversum imperia aures, inrumpere Germanos iubet, clamitans 'en Varus eodemque iterum fato vinctae legiones!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장6)
infectos caeno aut cruore cibos dividentes funestas tenebras et tot hominum milibus unum iam reliquum diem lamentabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 65장15)
et reperiebantur solo ac parietibus erutae humanorum corporum reliquiae, carmina et devotiones et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum, semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica quis creditur animas numinibus infernis sacrari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장7)
proditores et transfugas arboribus suspendunt, ignavos et imbelles et corpore infames caeno ac palude, iniecta insuper crate, mergunt.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 12장 1:3)
intra quadragensimum pugnae diem lacera corpora, trunci artus, putres virorum equorumque formae, infecta tabo humus, protritis arboribus ac frugibus dira vastitas.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장2)
Ceterum adsidere sepultae urbis ruinis noxia tabo humus haud diu permisit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 35장1)
quibusdam stercore et caeno incessentibus, aliis incendiarium et patinarium uociferantibus, parte uulgi etiam corporis uitia exprobrante;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 17장 2:1)
Quippe tot annorum incredibili et fidem excedente fortuna cumulata tunc alia stirpibus lacerata, alia in caenum demersa cernebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 13장 12:1)
Clipeos vero aereos multo igne torrebant, quos repletos fervida harena caenoque decocto e muris subito devolvebant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 29:2)
' - adstitit et nigro fumantia pocula tabo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 857:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION