라틴어 문장 검색

Calciamentis quoque humilioribus pro tempore utendum, ne vinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 22장9)
Itaque neque sine ueste neque sine calciamentis prodire oportet, praecipueque diebus frigidioribus, neque sub diuo nocte dormire, aut certe bene operiri.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 37:2)
Sed siue totum perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diuidendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 15:4)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:1)
Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 22장 2:3)
sed, sive totum perfractum est, et ab alio ex toto recessit, sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 15:4)
deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super accommodandae sunt, quae fissae circumpositaeque ossa in sua sede contineant:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 12:1)
extructaque apud nemus, quod navali stagno circumposuit Augustus, conventicula et cauponae et posita veno inritamenta luxui.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장4)
Valentem et Caecinam pro contione laudatos curuli suae circumposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 59장8)
cumque uulgo fore praedicarent, ut si priuatus redisset, Milonis exemplo circumpositis armatis causam apud iudices diceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 30장 3:3)
togis neque restrictis neque fusis, clauo nec lato nec angusto, calciamentis altiusculis, ut procerior quam erat uideretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 73장 1:4)
"Quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis, nunquid aliquid defuit vobis?
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 9:16)
hanc ego cum malis, ego faecem primus et allec,primus et invenior piper album cum sale nigroincretum puris circumposuisse catillis.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장46)
In huius sensus congruit voluntatem etiam illud, quod animalia, quae a Noe bina in arcam inducuntur, immunda sunt - inpar numerus est mundus - quod Moyses et Iesus Nave nudis in sanctam terram pedibus iubentur incedere, et discipuli sine calciamentorum onere et vinculis pellium ad praedicationem evangelii destinantur;
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 13:36)
svras vincire cotvrno coturni sunt calciamenta etiam venatoria, crura quoque vincientia, quorum quivis utrique aptus est pedi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3372)

SEARCH

MENU NAVIGATION