라틴어 문장 검색

Quinte Caledonios Ovidi visure Britannos Et viridem Tethyn Oceanumque patrem, Ergo Numae colles et Nomentana relinquis Otia, nec retinet rusque focusque senem?
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XLIV1)
Ripae fraxino multa, multa populo vestiuntur, quas perspicuus amnis velut mersas viridi imagine adnumerat.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 8 4:2)
non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis, nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus, et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis enodisque abies curvataque glandibus ilex et platanus genialis acerque coloribus impar amnicolaeque simul salices et aquatica lotos perpetuoque virens buxum tenuesque myricae et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 12:5)
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
plantis et durae coryli nascuntur et ingens fraxinus Herculeaeque arbos umbrosa coronae Chaoniique patris glandes, etiam ardua palma nascitur et casus abies visura marinos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 4:9)
inter se sacra movit aqua fraxinos.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 285:1)
"victricia Caesar signa Caledonios transvexit ad usque Britannos;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 45)
quanta Caledonios attollet gloria campos!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, laudes Crispini Vetti Bolani filii53)
cadit ardua fagus, Chaoniumque nemus brumaeque inlaesa cupressus, procumbunt piceae, flammis alimenta supremis, ornique iliceaeque trabes metuendaque suco taxus et infandos belli potura cruores fraxinus atque situ non expugnabile robur.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권28)
Ecce secat zephyros ingentem fraxinus iram fortunamque ferens, teli non eminet auctor:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권325)

SEARCH

MENU NAVIGATION