라틴어 문장 검색

Gasiorum saeptorum deminutio honestatem, animum ac responsalitatem requirit, potissimum apud potentiores et magis polluentes Nationes.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 220:3)
170. Quaedam agendi rationes de exigua gasiorum contaminantium effusione ambitales sumptus internationales reddere student, periculo Nationibus minoribus opibus pollentibus gravia de emissionibus minuendis munera imponendi, similia Nationibus quaestuosa industria provectis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:1)
Certum est communes esse responsalitates, sed distinctas, eo quod, ut Episcopi Boliviani aiunt, “Nationes quae ex altioris gradus inducta industria utilitatem perceperunt, per magnam gasii saepti emissi quantitatem, maiorem habent responsalitatem ad quaestiones ex parte solvendas, quas induxerunt”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 221:6)
171. Emendi vendendique mos “titulos emissionis” nova quaestus studii genera afferre potest atque nihil confert ad gasiorum inquinantium emissionem ex toto minuendam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 222:1)
175. Eadem ratio, quae efficit ut firmae deliberationes ad cursum globalis calefactionis invertendum difficulter suscipiantur, radicitus paupertatem evellere non sinit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 226:1)
Si quaedam persona, licet eius condicio oeconomica sinat ei plus consumere et impendere, ex more aliquantulum se tegit potius quam calefactionem accendat, opinari licet eam acquisivisse persuasiones et sensum erga ambitum curandum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 270:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION