라틴어 문장 검색

"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
"videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum medio luci meditullio."
(아풀레이우스, 변신, 5권3)
contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:6)
Nam, cum quispiam familiaris eius, bene eruditus homo et tum poeta inlustris, liberatum esse se aquae intercutis morbo diceret, quod harenis calentibus esset usus, tum adludens Fronto:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, VIII 4:1)
si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장14)
si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 3:2)
caput et pedes manusque frigidas habere, ventre et lateribus calentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urgente;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 4:5)
vel si venter dolet, iisdem egelidis sic, ut venter ipse mediocriter calentibus juvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 3:3)
caeno subnixa tenaci mergitur et pingui suspirat corpore moles more suis, dapibus quae iam devota futuris turpe gemit, quotiens Hosius mucrone corusco armatur cingitque sinus secumque volutat, quas figat verubus partes, quae frusta calenti mandet aquae quantoque cutem distendat echino:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:256)
quacumque cavernas perforat, offenso truditur igne latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Aponus5)
qui rapido tractu mediis elatus ab Austris, flammiferae patiens zonae cancrique calentis, fluctibus ignotis nostrum procurrit in orbem secreto de fonte cadens, qui semper inani quaerendus ratione latet, nec contigit ulli hoc vidisse caput:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus5)
pax animo tranquilla datur, pugnasque calentes deserit et rutilas declinat in oscula cristas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete27)
Solibus indomitum glacies Alpina rigorem sumebat nimio iam pretiosa gelu nec potuit toto mentiri corpore gemmam, sed medio mansit proditor orbe latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXV)1)
mira silex mirusque latex.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVII)3)
namque latex doctae qui laverit ora Serenae, ultra Pegaseas numen habebit aquas.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De concha2)

SEARCH

MENU NAVIGATION