라틴어 문장 검색

Quocirca si mundus globosus est ob eamque causam omnes eius partes undique aequabiles ipsae per se atque inter se continentur, contingere idem terrae necesse est, ut omnibus eius partibus in medium vergentibus (id autem medium infimum in sphaera est) nihil interrumpat quo labefactari possit tanta contentio gravitatis et ponderum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 116:1)
Homines enim sunt hac lege generati, qui tuerentur illum globum, quem in hoc templo medium vides, quae terra dicitur, iisque animus datus est ex illis sempiternis ignibus, quae sidera et stellas vocatis, quae globosae et rotundae, divinis animatae mentibus, circulos suos orbesque conficiunt celeritate mirabili.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Sextus, chapter2 3 6:5)
Nam si obscurior quasi caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse caelum, ut eius adspiratio gravis et pestilens futura sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 187:4)
nam si obscurior et quasi caliginosa stella extiterit, pingue et concretum esse caelum, ut eius gravis et pestilens futura sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 187:4)
qui si permanet incorruptus suique similis, necesse est ita feratur, ut penetret et dividat omne caelum hoc, in quo nubes imbres ventique coguntur, quod et umidum et caliginosum est propter exhalationes terrae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 42:2)
quid enim, obsecro te, terrane tibi hoc nebuloso et caliginoso caelo aut sata aut concreta videtur tanta vis memoriae?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 59:6)
prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus ridetque, si mortalis ultra fas trepidat.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 298)
quaeritur per coniecturam et qualitas circa modum, speciem, numerum, an sol maior quam terra, luna globosa an plana an acuta, unus mundus an plures.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 77:2)
a pueris ii more quodam gentis saxis globosis, quibus ferme harenae immixtis strata litora sunt, funda mare apertum incessentes exercebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 357:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION