라틴어 문장 검색

Hac ratione saepe rimae callo quod inplentur estque ea ossis velut cicatrix;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장48)
et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius velamentum cerebro quam caro, quae exciso osse increscit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장49)
deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장95)
Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장165)
Articulorum uero uitia, ut podagrae cheragraeque, si iuuenes temptarunt neque callum induxerunt, solui possunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 10:1)
Articulis uero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 28:1)
si uenter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et * * cupiditas non est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 33:2)
deinde ei proxima uel pallida uel liuida, fereque rugosa, sine sensu est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:7)
Sed si et in carne et recens et simplex est, ac neque rugosa neque caua sede neque in articulo, sed in eo membro, quod per se inmobile non nisi cum toto corpore mouetur, satis proficiet emplastrum, quod recentibus uulneribus inponitur, dum habeat uel sale uel alumen uel squamam aeris uel aeruginem uel ex metallicis aliquid;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 41:1)
Sed ut haec maximi effectus sunt, sic, cui ista non adsunt, facile tamen est callum quibuslibet adurentibus medicamentis erodere:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:3)
Scilla quoque cocta et mixta cum calce callum exest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 44:5)
sed subiecto iam uetustiore pure callum circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 2:5)
Adicitur celeritati sicut tormento quoque, si et linum et id, quod ex penicillo est, aliquo medicamento inlinitur ex is, quibus callum exedi posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 9:3)
Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 10:2)
Ergo si qua scissa in eo uetustate induruerunt iamque callum habent, commodissimum est ducere aluum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION