라틴어 문장 검색

et hunc diem, qui ex his diebus qui calarentur primus esset, placuit Kalendas vocari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 11:2)
Ideo autem minor pontifex numerum dierum qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post novam lunam oportebat Nonarum die populares qui in agris essent confluere in urbem accepturos causas feriarum a rege sacrorum sciturosque, quid esset eo mense faciendum.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XV. 12:1)
Praesertim cum tempestas adridet et anni Tempora conspergunt viridantes floribus herbas.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 5:4)
et torus dictus est, quod veteres super herbam tortam vel sedebant vel discumbebant, ut proximus ut viridante toro consederat herbae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7082)
viridanti species participii sine verbi origine, temporis praesentis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 5391)
calas enim dicebant maiores nostri fustes, quos portabant servi sequentes dominos ad proelium, unde etiam calones dicebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 12)
ideo autem 'Calabra', quod cum incertae essent kalendae aut idus, a Romulo constitutum est, ut ibi patres vel populus calarentur, id est vocarentur, et scirent, qua die kalendae essent vel etiam idus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6542)
et figurate ait 'boni ambo, tu cala- mos inflare leves, ego dicere versus'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVINTA., commline 14)
Nuntia diluvii iam decrescentis ad arcam ore columba refert ramum viridantis olivae.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), De Noe et Diluvio1)
nunc locus Emerita est tumulo, clara colonia Vettoniae, quam memorabilis amnis Ana praeterit et viridante rapax gurgite moenia pulchra lavit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.53)
Hic gravis Entellum dictis castigat Acestes, proximus ut viridante toro consederat herbae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:1)
" Sic fatus cingit viridanti tempora lauro, et primum ante omnes victorem appellat Acesten.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 20:12)
Hunc procul errantem rabidae venantis Iuli commovere canes, fluvio cum forte secundo deflueret ripaque aestus viridante levaret.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 21:7)
sit et classis a calando et lepus levipes et vulpes volipes:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 253:3)
caerulea taurus colla sublimis gerens erexit altam fronte viridanti iubam;
(세네카, 파이드라 15:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION