라틴어 문장 검색

denique pro meritis terrestribus aequa rependens munera sacricolis summos inpertit honores dux bonus et certare sinit cum laude suorum, nec pago inplicitos per debita culmina mundi ire viros prohibet, quoniam caelestia numquam terrenis solitum per iter gradientibus obstant.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권185)
"quid moror aut Iudae populares aut populares sacricolae summi (summus nam fertur Aaron) fallere fraude aliqua Martis congressibus inpar?"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1150)
Cogita nunc, an huic fur aut calumniator aut vicinus impotens aut dives aliquis regnum orbae senectutis exercens facere iniuriam possit, cui bellum et hostis et ille egregiam artem quassandarum urbium professus eripere nihil potuit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 27:1)
et fidei acerrimus exactor est perfidus, et mendacia persequitur ipse periurus, et litem sibi inferri aegerrime calumniator patitur;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 155:3)
" Sed quia in hac," inquit, " tam insana hominum ambitione tot calumniatoribus in deterius recta torquentibus parum tuta simplicitas est et plus futurum semper est quod obstet quam quod succedat, a foro quidem et publico recedendum est, sed habet ubi se etiam in privato laxe explicet magnus animus ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 37:1)
at si rogandus, simulator parati dissimulator petiti, venditator 1 praestiti publicator occulti, calumniator morati infitiator soluti;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 2:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION