라틴어 문장 검색

memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)
polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae, purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini.
(아풀레이우스, 변명 37:11)
"hic nares em digiti, illic carnosi clavi pendentium, alibi trucidatorum servatus cruor et extorta dentibus ferarum trunca calvaria."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:26)
Itaque mala et inepta verborum impositio miris modis intellectum obsidet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 88:4)
Itaque quum ad hujus nominis praedicationem et impositionem ventum sit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 123:13)
de furto, de veritate Dei et testamento, de impositione cubiti super mensam et a despectione dati et accepti,
(불가타 성경, 집회서, 41장24)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장260)
Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장3)
Rara autem calvaria solida sine suturis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장7)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장28)
de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장57)
In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장32)
sed multo melius est ante emplastra experiri, quae calvariae causa conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장41)
Dum vero sub ictu calvariae pericula sunt, ne vel findatur os vel medium desidat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장51)
Sed sive totum perfractum est et ab alio ex toto recessit sive circumpositae calvariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro dividendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장63)

SEARCH

MENU NAVIGATION