라틴어 문장 검색

abiit autem viam longissimam involucro pecuniae accepto in manu (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:21)
eo quod nuda atque omnibus exuta involucris debeat fides nostra fervere;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:7)
Inseritur hoc loco dogma de incorruptione animae, quod ipsa vera et beata vita sit, quam unusquisque bene conscius vivit multo purius ac beatius, cum hujus carnis anima nostra deposuerit involucrum, et quodam carcere isto fuerit absoluta corporeo;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 4:1)
quos patriarcha Hierosolimitanus cum Zacharia ad regem misit, qui benedictionis causa claves sepulchri Dominici ac loci calvariae, claves etiam civitatis et montis cum vexillo detulerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:5)
memento tamen tam ridiculum argumentum fore desiderata ad res uenerias marina obscena, quam si dicas marinum pectinem comendo capillo quaesitum uel aucupandis uolantibus piscem accipitrem aut uenandis apris piscem apriculam aut eliciendis mortuis marina caluaria.
(아풀레이우스, 변명 32:7)
polypus Corcyrae, caluaria pinguia acarnae, purpura, muriculi, mures, dulces quoque echini.
(아풀레이우스, 변명 37:11)
Pontianus si uiueret atque eum interrogares, quae fuerint in illo inuolucro, nescire se responderet.
(아풀레이우스, 변명 51:17)
"hic nares em digiti, illic carnosi clavi pendentium, alibi trucidatorum servatus cruor et extorta dentibus ferarum trunca calvaria."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:26)
Hac ille audita nec considerata neque aliis, ut proponerentur, expectatis, incipit statim mira celeritate in eandem hane controversiam principia nescio quae dicere et involucra sensuum verborumque volumina vocumque turbas fundere, ceteris omnibus ex cohorte eius, qui audire eum soliti erant, clamore magno , Iuliano autem male ac misere rubente et sudante.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XV 10:1)
Nihilo minus autem et in temporibus et inter frontem atque calvariam eminentibus venis idem candens ferrum admoverunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장260)
Igitur calvaria incipit, ex interiore parte concava, extrinsecus gibba, utrimque levis, et qua cerebri membranam contegit et qua cute capillum gignente contegitur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장3)
Rara autem calvaria solida sine suturis est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 1장7)
Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi vitiata calvaria est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장28)
de quibus protinus dicam, initio ab eadem calvaria accepto.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장57)
In quo ipso videndum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute calvariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisve lacerata vehementes febres cum inflammationibus excitat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장32)

SEARCH

MENU NAVIGATION