라틴어 문장 검색

9. Tulit enim legem illis comitiis rex et monitoriam et minatoriam erga iusticiarios pacis, ut munus suum diligenter exequerentur, delationes contra eos auctoritate sua regia invitans, et neglectus eorum primo sociis suis iusticiariis committens, postea iusticiariis assisarum, postremo cancellario, mandando simul ut edictum (quod in eam sententiam promulgarat) quotannis quater publicis sessionibus legeretur, ne forte iusticiarii obdormiscerent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 9:1)
Postquam igitur saepius cum concilio suo de re deliberasset, animi autem sui sensum parce aperuisset, cancellario in mandatis dedit responsum quoddam formale quod legatis redderet, idque praesentibus reliquis consiliariis fecit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 22:12)
15. Rex (qui semper in omnibus actionibus religiosis, consortio et choro eorum qui illas celebrabant se libenter adiungere consueverat, et ex genii sui inclinatione regis Hispaniae addictus erat -- pro modulo amoris quo reges alter alterum prosequi possint -- partim ob virtutes eius, partim ad potentias Gallorum libramentum ) his literis receptis statim magnates et praelatos suos qui circa urbem et aulam manebat, una cum maiore et senatu Londinensi, magna sum solennitate aedem D. Pauli adire iussit, ut ibidem declarationem a cancellario, iam cardinale facto, audirent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 15:1)
Misit igitur ex Anglia (quo res suas in eo regno melius componeret et stabiliret) utriusque togae delegatos, priorem nempe de Lanthony, ut cancellarii munere ibi fungeretur, et Edwardum Poyningum equitum auratum, cum copiis militaribus et potestate imperatoria, atque una diploma dedit auctoritatem in eum conferens locumtenentis sui in regimine civili.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 22:3)
2. Hoc etiam anno mortuus est Ioannes Mortonus archiepiscopus Cantuarienses et cardinalis, summusque etiam Angliae cancellarius.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 2:1)
Ordinatum igitur est ne huiusmodi leges peculiares executioni demandarentur, nisi recognitae fuissent et approbatae a cancellario et thesaurario Angliae ac duobus capitalibus iusticiariis sive eorum tribus, aut etiam a duobus iusticiariis itinerantibus in locis ubi municipium situm esset. 28.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION