라틴어 문장 검색

Consuluit nares, an olerent aera Corinthon, Culpavit statuas et, Polyclite, tuas, Et turbata brevi questus crystallina vitro Murrina signavit seposuitque decem Expendit veteres calathos et si qua fuerunt Pocula Mentorea nobilitata manu, Et viridis picto gemmas numeravit in auro, Quidquid et a nivea grandius aure sonat.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX3)
Sequebatur puer cum tabula terebinthina et crystallinis tesseris, notavique rem omnium delicatissimam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:3)
cultus quoque, quantus in illis esse potest membris, ut sit coma pectine levis, ut modo rore maris, modo se violave rosave inplicet, interdum candentia lilia gestet, bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae fontibus ora lavet, bis flumine corpora tingat, nec nisi quae deceant electarumque ferarum aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 42:3)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
tota denique liquida prorsus et ductilis, veluti cum crystallinas crustas aut onychitinas non impacto digitus ungue perlabitur, quippe si nihil eum rimosis obicibus exceptum tenax fractura remoretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Remigio salutem. 3:2)
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici66)
Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장6)
septimo die, sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION