라틴어 문장 검색

in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
plurimus hic Briareus populoso corpore pugnat, cognatam portans aciem, cui vertice ab uno cernas ramosis palmas fruticare lacertis.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium12)
coram te Caramallus aut Phabaton clausis faucibus et loquente gestu nutu, crure, genu, manu, rotatu toto in schemate vel semel latebit, sive Aeetias et suus Iason inducuntur ibi ferusque Phasis, qui iactos super arva Colcha dentes expavit, fruticante cum duello spicis spicula mixta fluctuarent;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium59)
pilis infra narium antra fruticantibus cotidiana succisio.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:8)
quae cuncta virgulta tumultuatim super amnicos margines soli bibuli suco fota fruticaverant.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 4:4)
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici66)
Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장6)
septimo die, sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION