라틴어 문장 검색

hoc ex lavacro labe dempta criminum ibant renati, non secus quam si rudis auri recocta vena pulchrum splendeat, micet mctalli sive lux argentei sudum polito praenitens purgamine.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium18)
"quemvis tuorum principum,1 qui veste et ore praenitent, magis probabo debilem quam quis meorum est pauperum hunc, qui superbit serico, quem currus inflatum vehit, hydrops aquosus lucido tendit veneno intrinsecus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.78)
in manibus dominae sceptrum non arte politum sed ligno vivum viridi est, quod stirpe recisum,1 quamvis nullus alat terreni caespitis umor, fronde tamen viret incolumi, tum sanguine tinctis intertexta rosis candentia lilia miscet nescia marcenti florem submittere collo, huius forma fuit sceptri gestamen Aaron floriferum, sicco quod germina cortice trudens explicuit tenerum spe pubescente decorem inque novos subito tumuit virga arida fetus.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1251)
Albi, ne doleas plus nimio memor inmitis Glycerae neu miserabilis decantes elegos, cur tibi iunior laesa praeniteat fide.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 331)
Haec cum femineo .constitit in choro, unius facies praenitet omnibus.
(세네카, 메데아 2:9)
Nectite nunc laetae candentia fila, sorores, nectite!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici66)
haec te non thiasis procax dolosis falsi numinis induit figura, ipsum sed colit et frequentat ipsum imis altius insitum medullis, ac solacia vana subministrat vultus, qui simili notatus auro stratis praenitet incubatque somno securae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, genethliacon Lucani ad Pollam41)
Cum praeteriens vadat ad orientis caeli partes, relaxari ab impetu solis extremamque eius partem candentiae oppido quam tenui linea ad terram mittere splendorem, et ita ex eo eam secundam vocari.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장6)
septimo die, sol sit ad occidentem, luna autem inter orientem et occidentem medias caeli teneat regiones, quod dimidia parte caeli spatio distet a sole, item dimidiam candentiae conversam habere ad terram.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 2장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION