라틴어 문장 검색

Praeliares ab iustis non segregaverim, siquidem iusti sunt continui triginta dies quibus exercitui imperato vexillum russi coloris in arce positum est, praeliares autem omnes quibus fas est res repetere vel hostem lacessere.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 15:2)
Fonte cadit modico, parvisque impellitur undis Puniceus Rubicon, cum fervida canduit aestas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 3:34)
Sum figuli lusus russi persona Batavi.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CLXXVI Persona Germana1)
qui quidem silentio noctis, ut ait Ennius, . . . . favent faucibus russis Cantu plausuque premunt alas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 83:3)
qui quidem ' silentio noctis,' ut ait Ennius, favent faucibus russis cantu plausuque prem'int alas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 83:3)
Tum primum siccis aer fervoribus ustus canduit, et ventis glacies adstricta pependit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 16:3)
Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem adspicit accensum nec tantos sustinet aestus, ferventesque auras velut e fornace profunda ore trahit currusque suos candescere sentit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 19:1)
Sed tamen erubuit, subitusque invita notavit ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer purpureus fieri, cum primum aurora movetur, et breve post tempus candescere solis ab ortu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 5:12)
perfusa pulcher menta russo stemmate fert et cruenti pectoris spectat decus fruiturque et ostro vestis ut iam regiae.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1385)
quid mea si canis aetas candesceret annis, et faceret scissas languida ruga genas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18b1)
"Lygdamus uratur - candescat lamina uernae - sensi ego, cum insidiis pallida uina bibi - at Nomas - arcanas tollat uersuta saliuas;"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 721)
Sic ego sim, liceatque caput candescere canis, Temporis et prisci facta referre senem.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1025)
ferrea lamna sumatur, eo minium inponatur, ad ignem conlocetur, donec lamna candescat.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 9장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION