-
Quod cum illa fecisset tarditate modorum et gravitate canentis, illorum petulantiam consedasse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:2)
-
Videbit iterum et quomodo Terpander atque Arion Lesbios atque Iones gravissimis morbis cantus eripuere praesidio.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:3)
-
Ubi etiam Empedocles cum ejus hospitem in vitis patrum quidam gladio furibundus invaderet inflexisse modum canendi, itaque adolescentis iracundiam temperasse.
- (피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:5)
-
Pingunt ore liram, dum cantus imbibit istos Auditus, dulces offert sonus auribus escas.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 14:2)
-
Quo cantu lapides mollescere, currere siluas, Flumina stare, feras mitescere, cedere lites Iussit Traïcius uates, fractoque rigore, Compulit Eumenides lacrimis Ditemque coegit Esse pium Furiasque suum nescire furorem;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:6)
-
Quo cantu Tyrios montes in menia uertit Amphion, sic saxa domans quod nulla securis Edomuit rigidas cautes, quas sola domare Vox cythare potuit, tenuitque silencia ferrum.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:7)
-
Que racio cur omne melos dulcesque sonorum Cantus non gignit uox una sed unio uocum, Dissimilis similisque sonus, diversus et idem, Vnicus et simplex, dupplex, difformis et alter;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:11)
-
Quo modo mutato se mutat musica cantu, Cum lacrimis risus, cum ludis seria texens.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:12)
-
Nunc enarmonice resonat, nunc tristia fingens Ditonico cantu luget, nunc cromate ludit;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:13)
-
Que uox ad uocem fit duppla uel in diapason Quis resonet cantus, uel quis sexqualter ad illum Sit sonus aut illi concors sonet in diapente;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:14)
-
Mellite uocis Millesius exerit usum Et ueluti quedam cantus encenia donat Auribus et tali mentes effeminat arte.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:19)
-
Cantus Syrenum fugiens uitansque Caribdim Musica letatur Michalo doctore suosque Corrigit errores, tali dictante magistro.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 14:22)
-
A collo suspensa sonos crepitacula dulces Reddunt et multo perfundunt aera cantu.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 8:6)
-
Iam lune sonitum fastidit uirginis auris Quam dulcis meliorque sonus seducit, inescans Aurem, nec cantus memorem sinit esse prioris.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:6)
-
Hunc cantum Syrena parit, que solis adheret Motibus et cytharam uocis dulcore fatetur.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 22:7)