라틴어 문장 검색

Quo modo diffinit, partitur, colligit, unit Singula que gremio complectitur illa capaci;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:20)
Cultibus hiis afflata poli regina caduca Deserit atque Dei secretum consulit, heret Diuinis, mentem terrenis exuit, ipsam Haurit mente Noym, diuini fluminis haustu Ebria, sed pocius dicatur sobria, namque Ebrietas nascens ex tali nectare, plena Sobrietate uiget nec mentem cogit ab usu Degenerare suo, uerum generosius ipsam Erigit, elimans nostre contagia sordis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 10:1)
Generosa possessio, quae sparsa colligitur, erogata revertitur, publicata suscipit incrementum!
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:32)
Qui eciam ait, "Habet eciamin se generosus animus, quod incitatur ad honesta."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 53:35)
Alius versificator item venit ad regem, patre ignobili, sed matre generosa.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:1)
Avunculus meus est equus generosus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 55:21)
Dixerat de principalibus generationibus, hoc est, plenis capacibusque rationis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:1)
Ideo postea habes quia iratus Dominus est, quoniam quamvis cogitaret, hoc est sciret, quia homo positus in terrae regione, carnem portans, sine peccato esse non possit (terra enim velut quidam tentationum locus est, caroque corruptelae illecebra) tamen cum haberent mentem rationis capacem virtutemque animae infusam corpori, sine consideratione aliqua in lapsum ruerunt, ex quo revocare se nollent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 3:9)
Sensu autem altiore illud manifestatur, quia homo mens est quae est rationis capax;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 4:7)
Postremo humanam naturam designari contrariorum capacem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 1:3)
Natura enim hominis contrariorum capax est, ut et malitiae in ea sit vis, et virtutis ingressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 4:3)
superatisque ambobus, coisse cum generosis feminis suscepisseque liberos plures, et eos partes quibus imperitabant suis nominibus appellasse.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 9장 6:2)
Adspiravit auram quandam salutis fortuna, innoxio die cum hostili clade emenso, cuius reliquo tempore ad quietem reficiendis corporibus dato, posterae lucis initio ex arce innumeram cernimus plebem, quae Ziata capto castello, ad hosticum ducebatur, quem in locum ut capacissimum et munitum - spatio quippe decem stadiorum ambitur - promiscua confugerat multitudo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 1:1)
Hocque apud Augustum, capacem rationis et prudentissimum, ego competenti satisfactione purgabo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 4장 16:4)
Ubi cum introierit civitatis capacissimae portas, sinistra porticus subito lapsa, subter tendentes quinquaginta milites exceptis plurimis vulneratis, tignorum tegularumque pondere magno collisit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 2장 6:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION