라틴어 문장 검색

Siliquae modii sex vel septem totidem operis obruuntur, metuntur una.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 3:5)
Siliquam Graecam, quam quidam κεράτιον vocant, et Persicum ante brumam per autumnum serito.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 20:5)
Quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uvidus ventosusque est, capros et arietes optaverimus vel amplissimis cornibus, quod ea porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 3:3)
Itaque capri vel arietis petulci saevitiam pastores hac astutia repellunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 5:2)
Caper, cui sub maxillis binae verruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis,plena et brevi cervice, flaccidis et praegravantibus auribus, exiguo capite, nigro densoque et nitido atque longissimo pilo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 6장 2:1)
Nemora sunt convenientissima, quae vcstiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis, pomiferisque silvestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus, et paliurus, atque achrades pyri.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 9장 6:3)
Tu tamen interdum capros meditere petulcos et duris crustis discas infingere dentes".
(단테 알리기에리, DANTES ALAGHERI IOHANNI DE VIRGILIO 1:41)
uiuit siliquis et pane secundo;
(호라티우스의 두번째 편지, 156)
ut sis tu similis Caeli Birrique latronum, non ego sim Capri neque Sulgi:
(호라티우스의 풍자, 1권, 04장37)
criminibus debent hortos praetoria mensas, argentum vetus et stantem extra pocula caprum, quem patitur dormire nurus corruptor avarae, quem sponsae turpes et praetextatus adulter?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura I24)
Experiere hodie numquid pulcherrima dictu, Persice, non praestem vitae tibi moribus et re, si laudem siliquas occultus ganeo, pultes coram aliis dictem puero, sed in aure placentas, nam cum sis conviva mihi promissus, habebis Euandrum, venies Tirynthius aut minor illo hospes, et ipse tamen contingens sanguine caelum, alter aquis, alter flammis ad sidera missus, fercula nunc audi nullis ornata macellis.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI24)
Vir gregis pro capro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VI. 6:5)
Sic, modo qui Tuscus fueras, nunc Gallus haruspex, Dum iugulas hircum, factus es ipse caper.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIV5)
Stat caper Aeolio Thebani vellere Phrixi Cultus:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L8)
videtur Ipse puer nobis, ipse sitire caper.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L15)

SEARCH

MENU NAVIGATION